Imagines duo (1, 2) subiunxi monumenti sacri mortuis in illo bello saevo ferocique quod inter se gesserunt cives Americani annos 1861-1865.

Imago 1. Monumentum mortuis ignotis Terrae Mariae qui bello civili ceciderunt dedicatum. Facies septentrionalis. Loudon Park National Cemetery, Baltimore, MD. Photo: HABS/HAER/HALS surveys (HALS MD-5). Public domain. Library of Congress.
Imago 2. Monumentum mortuis ignotis Terrae Mariae qui bello civili ceciderunt dedicatum. Facies australis. Loudon Park National Cemetery, Baltimore, MD. Photo: HABS/HAER/HALS surveys (HALS MD-4). Public domain. Library of Congress.

Monumentum exstructum dedicatumque est anno 1895 a feminis (plerumque mulieribus) occisorum. Illo anno finis, quinquennio priore proeliorum belli multorum et maximorum dies anniversarios tricesimos celebrabant cives.

Primo, bello nuper confecto, mulieres cadavera virorum suorum in perturbatione proeliorum amissa quaerebant ut eis sepulturam honestam praeberent. Durus hic labor amoris erat nec non multorum annorum. De his scripsit luculente Drew Gilpin Faust in illo libro illustrissimo This Republic of Suffering.

Tempore praetereunte societates fecerunt inter se hae feminae quo facilius pecuniam colligerent et homines politicos, qui saepissime impensa vivis (suffragio dotatis) anteponerent sepulturis occisorum (qui suffragium cum vitis amiserant), persuaderent ut mortuos invenirent et honeste sepelirent.

Hae societates iam factae durabant labore praecipuo perfecto. Aliae sociae erant mulieres eorum qui bellum superaverant et ipsi veterani. Veterani appellabantur GAR (‘exercitus magnus rei publicae’; vide imagines 3, 4), et mulieres inter alia nomina sumebant ‘auxilia magni exercitus rei publicae’ (vide imaginem 5).

Revera misericordia quae hos inter se coniungebat eis subsidio erat quod parabat dignitatem auctoritatem existimationem apud omnes cives (septentrionales), pariterque valuit apud eos qui nullam partem in magno bello habuerant. Tanto plus dignitatis, auctoritatis, existimationis merebant quanto magis curavissent ut monumenta facienda essent. Monumentum exstruere erat quasi tributum solvere, et monumenta plena sunt nominum earum et societatum (vide, exempli gratia, imaginem 6).

Cum anni multi transissent et mors denique ad homines qui bellum viderant appropinquasset, desiderium praeteritorum eos multum tenebat, idque eo magis sentiebant quo magis appropinquasset mors. Graece eos ‘nostalgiam’ sensisse diceremus.

Cum ergo dignitatem, auctoritatem, existimationem scribam, oportet subaudias ‘potentiam.’ Quae cum ita sint, monumenta invenimus permulta quae ei qui inter se contenderent fecerunt.

Horum omnium exemplum bonum est monumentum mortuis ignotis Terrae Mariae dedicatum. Primo vides monumentum exstructum esse ab auxiliis GAR (imago 7):

Imago 7. Inscriptio anagraphica monumenti mortuis ignotis Terrae Mariae dedicati, Loudon Park National Cemetery, Baltimore, MD. Photo: author.

Super inscriptionem iacet cadaver militis ignoti (imago 8):

Imago 8. Signum monumenti mortuis ignotis Terrae Mariae dedicati, Loudon Park National Cemetery, Baltimore, MD. Photo: author.

Id non laesum videtur, non vulneratum. Bene: istae mulieres nolebant putare viros suos dilaceratos esse vi belli nisi necesse erat se novisse. Cere comminutum brum saxo non ferendum. Itaque mortuus tranquillus, integer videtur. Cum manus dextra palma languide aperta, tum caput in saxo filicibus operto ad instar pulvini firmant dormientis imaginem.

Arma humi sub corpore ceciderunt, galea (ut ita dicam) ad pedes; crus sinistrum super dextrum paululum flectum iacet; bracchia duo proxima trunco sunt. Omnia omnia confirmant militem occisum esse sine vi, sine luctu, sine dolore, sine cruore. Vide infra militem evisceratum, id est vere caesum, ad Gettysburgum (imago 9).

Imago 9. Miles ad Gettysburgum evisceratus. Public domain. Library of Congress. Wikimedia Commons.

Notu dignissimus est vultus naturae ipsae (ut opinor) finctus sinistrorsus ex saxo sub militis capite (imago 10). Maeret etiam natura nobiscum.

Imago 10. Vultus naturae monumenti mortuis ignotis Terrae Mariae dedicati, Laudon Park National Cemetery, Baltimore, MD. Photo: author.

Latus monumenti australe praebet inscriptionem a poeta factam (vide imaginem 11). Carmen solum propter hoc monumentum factum est, ut credo: ne in sito quidem interretiali aliquo invenio hoc carmen nisi transcriptum ex hoc monumento.

Imago 11. Inscriptio lateris australis monumenti mortuis ignotis Terrae Mariae dedicati, Laudon Park National Cemetery, Baltimore, MD. Photo: author.

Cite nosces ut inscriptio firmat imaginem dormientis, non dilacerati: Maxime vide verba “bides,” et “last long sleep.” Factumne est carmen ante quam signum factum est (itaque sculptor prius carmen vidit quam scalpsit signum) aut signum scalptum ante compositum carmen (ergo poeta prius signum vidit quam carmen scripsit)? Nescio. Laureae autem pulcherrimae sunt.

Signum est sculptoris J.M. Didusch (imago 12). Basis at pars media (cum laureis et carmine inscripto et datis anagraphicis) est conductorum Wilkinson & Neville (imago 13).

Facilius citius melius anglice scribere potuissem, sed putabam fore ludibrio mihi latine scribere. Tibi, si pari ludibrio erit haec legere, non possum, non audeo divinare.

Post scriptum. Rem ultimam memoratu dignam vidi. Si totum signum scrutatus eris, vestimenta, calceos, instrumenta belli videberis acute scalpta etiam hodie. Vultus militis autem (et ille naturae) contra indistincte factus est. Monstrant illa hunc indistinctum esse non imbrium gratia, nec annorum, sed consulto, voluntate sculptore. Mihi videtur sculptor vultum militis indistincte finxisse ut familiares cuiuscuius mortui vultum eius possent animo videre.

Published by gsb03632

A college professor living in Arlington, VA

Join the Conversation

3 Comments

  1. Erat ludibrio mihi, labor tibi.

    Dittographia nec consilio? “Omnia omnia confirmant militem occisum esse sine vi, sine luctu, sine dolore, sine cruore.”

    “Notu dignissimus est vultus naturae ipsae (ut opinor) finctus sinistrorsus ex saxo sub militis capite. Maeret etiam natura cum nobis.” iam vero certe

    Like

  2. valde mihi placet illud Ennianum “cere- comminutum -brum.”

    Latine possis ἐπίγραμμα vertere hoc modo:

    miles ignotus iacet ecce vinctus
    umida in terra graviore somno,
    dum suum in stellas relevet deorum
    nuntius ales.

    Like

Leave a comment

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out /  Change )

Google photo

You are commenting using your Google account. Log Out /  Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out /  Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out /  Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: